- CULIPILARIUS
- CULIPILARIUSin Glossis, foedi ministerii apud Romanos olim nomen: de quo Tertullian. de Pallio, c. 4. Unde apud aliquos Numidas, etiam equis caesariatos, iuxta cutem tonsor ---- unde apud hirtos et hirsutos tam rapax a culo resina, tam furax a mento volsella? Ubi Afrorum mollitiem increpat, ex Asia illuc transvectam, quae deliciis infamis habita. Inde enim in Graecorum gymnasia atque hinc ulterius depilandi iste ac vellendi mos translatus; quas munditias Xysticas paulo post idem vocat, quod hunc morem haberent homines xysto et palaestrae dediti, qui in medio etiam gymnasio sub omnium oculis depilari devellique consuevêre. In quos proin graviter invehitur Clemens, Paedagogi l. 2. c. 3. ubi etiam partem illam psilothrô Veteres accurâsse, docet: τὸ γεν´ειον καὶ τὸν πρωκτὸν, quasi partes e diametro sibi oppositas, ibi memorans. Idem Persius innuit, Sat. 4. v. 38.Quinque palaestritae licet haec plantaria vellant,Elixasque nates labesactent forcipe adunca,Non tamen ista filix ullô mansuescet aratrô.Nempe Palaestritae, non solum athletas ungebant in Gymnasiis, hinc Γυμναςταὶ et Α᾿λεῖπται dicti, sed et eorum partem mento oppositam vellebant ac resinâ levigabant, ut docet Salmas. ad Tertullian. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.